Terra est corpus grave, mineralium Matrix, quod in se illa occulte servet, licet arbores et animalia in lucem proferat.
Coelum est in quo Luminaria magna cum Astris circumvolvuntur, suaque vires trans aera ad inferiora dimittit, at in principio confusa simul omnia fecere Chaos.
Ecce sancte veritatem propalavi: Chaos etenim Nostrum est quasi Mineralis Terra, coagulationis suae repectu, et tamen aer volatilis, intra quod est Coelum Philosophorum in Centro suo, quod Centrum est revera Astrale, irradians Terram adusque superficiem suo jubare.
Et quis Magus tam prudens, qui ex hisce colligat novum Regem natum cunctis praepollentem, fratrum suorum a labe Originali Redemptorem, quem oporet mori, et in altum tolli ut carnem suam et sanguinem in mundi vitam det?
Bone Deus, quam mirifica sunt haec tua Opera? A te hoc factum est et miraculum apparet in oculis nostris.
Gratias ago tibi, Pater Domini coeli et terrae, quod absconderis haec a sapientibus et prudentibus, et revelaris ca parvulis.